secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucam

26:36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: «Sedete hic, donec vadam illuc et orem».
26:37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.
26:38 Tunc ait illis: «Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum».
26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: «Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu».
26:40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: «Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
26:41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma».
26:42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: «Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua».
26:43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
26:44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.
26:45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: «Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.
26:46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit».
26:47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: «Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!».
26:49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: «Ave, Rabbi!» et osculatus est eum.
26:50 Iesus autem dixit illi: «Amice, ad quod venisti!». Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
26:51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
26:52 Tunc ait illi Iesus: «Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
26:53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?».
26:55 In illa hora dixit Iesus turbis: «Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis”.
26:56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
26:57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem.
26:59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo
26:61 dixerunt: «Hic dixit: «Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud”».
26:62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: «Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur?”.
26:63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: «Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”.
26:64 Dicit illi Iesus: «Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”.
26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: «Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
26:66 Quid vobis videtur?”. Illi autem respondentes dixerunt: «Reus est mortis!”.
26:67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
26:68 dicentes: «Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit?”.
26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: «Et tu cum Iesu Galilaeo eras!”.
26:70 At ille negavit coram omnibus dicens: «Nescio quid dicis!».
26:71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: «Hic erat cum Iesu Nazareno!».
26:72 Et iterum negavit cum iuramento: «Non novi hominem!».
26:73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: «Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit».
26:74 Tunc coepit detestari et iurare: «Non novi hominem!». Et continuo gallus cantavit;
26:75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: «Priusquam gallus cantet, ter me negabis». Et egressus foras ploravit amare.

27:1 Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
27:2 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
27:3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
27:4 dicens: «Peccavi tradens sanguinem innocentem». At illi dixerunt: «Quid ad nos? Tu videris!».
27:5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.
27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: «Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est».
27:7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.
27:8 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.
27:9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: «Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,
27:10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus».
27:11 Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: «Tu es Rex Iudaeorum?». Dixit autem Iesus: «Tu dicis».
27:12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
27:13 Tunc dicit illi Pilatus: «Non audis quanta adversum te dicant testimonia?».
27:14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
27:15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
27:16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
27:17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: «Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?».
27:18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
27:19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: «Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum».
27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
27:21 Respondens autem praeses ait illis: «Quem vultis vobis de duobus dimittam?». At illi dixerunt: «Barabbam!».
27:22 Dicit illis Pilatus: «Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?». Dicunt omnes: «Crucifigatur!».
27:23 Ait autem: «Quid enim mali fecit?». At illi magis clamabant dicentes: «Crucifigatur!».
27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: «Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!».
27:25 Et respondens universus populus dixit: «Sanguis eius super nos et super filios nostros».
27:26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
27:27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.
27:28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei
27:29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: «Ave, rex Iudaeorum!».
27:30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
27:31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
27:32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
27:33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,
27:34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.
27:35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
27:36 et sedentes servabant eum ibi.
27:37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: «Hic est Iesus Rex Iudaeorum».
27:38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
27:39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
27:40 et dicentes: «Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce!».
27:41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
27:42 «Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.
27:43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: «Dei Filius sum”».
27:44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
27:45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
27:46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: «Eli, Eli, lema sabacthani?», hoc est: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?».
27:47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: «Eliam vocat iste».
27:48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
27:49 Ceteri vero dicebant: «Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ».
27:50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
27:51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;
27:52 et monumenta aperta sunt, et multa cor- pora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt
27:53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.
27:54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: «Vere Dei Filius erat iste!».
27:55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
27:56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.
27:57 Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
27:58 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.
27:59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda
27:60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
27:61 Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.


 


14:32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: «Sedete hic, donec orem».
14:33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;
14:34 et ait illis: «Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate».
14:35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
14:36 et dicebat: «Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu».
14:37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: «Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
14:38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma».
14:39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
14:40 Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
14:41 Et venit tertio et ait illis: «Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
14:42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est».
14:43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
14:44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: «Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute».
14:45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: «Rabbi»; et osculatus est eum.
14:46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
14:48 Et respondens Iesus ait illis: «Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
14:49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae».
14:50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
14:51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
14:52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
14:53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
14:54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
14:55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
14:56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
14:57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
14:58 «Nos audivimus eum dicentem: «Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo”».
14:59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
14:60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: «Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?».
14:61 Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: «Tu es Christus filius Benedicti?».
14:62 Iesus autem dixit: «Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli».
14:63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: «Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
14:64 Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?». Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
14:65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: «Prophetiza»; et ministri alapis eum caedebant.
14:66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
14:67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: «Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras!».
14:68 At ille negavit dicens: «Neque scio neque novi quid tu dicas!». Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
14:69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: «Hic ex illis est!».
14:70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: «Vere ex illis es, nam et Galilaeus es».
14:71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: «Nescio hominem istum, quem dicitis!».
14:72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: «Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis». Et coepit flere.


15:1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
15:2 Et interrogavit eum Pilatus: «Tu es rex Iudaeorum?». At ille respondens ait illi: «Tu dicis».
15:3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
15:4 Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: «Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant».
15:5 Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
15:6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
15:7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
15:8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
15:9 Pilatus autem respondit eis et dixit: «Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?».
15:10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
15:11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
15:12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: «Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?».
15:13 At illi iterum clamaverunt: «Crucifige eum!».
15:14 Pilatus vero dicebat eis: « Quid enim mali fecit?». At illi magis clamaverunt: «Crucifige eum!».
15:15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
15:16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
15:17 Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
15:18 et coeperunt salutare eum: «Ave, rex Iudaeorum!”,
15:19et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
15:20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
15:21 Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
15:22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
15:23 Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.
15:24 Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
15:25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
15:26 Et erat titulus causae eius inscriptus: «Rex Iudaeorum».
15:27 Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a
sinistris eius.
15:28 ...
15:29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: «Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
15:30 salvum fac temetipsum descendens de cruce!».
15:31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: «Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
15:32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus». Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
15:33 Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
15:34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: «Heloi, Heloi, lema sabacthani?», quod est interpretatum: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?».
15:35 Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: «Ecce, Eliam vocat».
15:36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: «Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum».
15:37 Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
15:38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
15:39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: «Vere homo hic Filius Dei erat».
15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
15:41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
15:42 Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
15:43 venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
15:44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,
15:45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
15:46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
15:47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 


22:39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
22:40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: «Orate, ne intretis in tentationem».
22:41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
22:42 dicens: «Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat».
22:43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.
22:44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
22:45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
22:46 et ait illis: «Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem».
22:47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
22:48 Iesus autem dixit ei: «Iuda, osculo Filium hominis tradis?».
22:49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: «Domine, si percutimus in gladio?».
22:50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
22:51 Respondens autem Iesus ait: «Sinite usque huc!». Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
22:52 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: «Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
22:53 Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum».
22:54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
22:55 Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
22:56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:
22:57 «Et hic cum illo erat!». At ille negavit eum dicens:
22:58 «Mulier, non novi illum!». Et post pusillum alius videns eum dixit: «Et tu de illis es!». Petrus vero ait: «O homo, non sum!».
22:59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: «Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!».
22:60 Et ait Petrus: «Homo, nescio quid dicis!». Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
22:61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: «Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis».
22:62 Et egressus foras flevit amare.
22:63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;
22:64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: «Prophetiza: Quis est, qui te percussit?».
22:65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
22:66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
22:67 dicentes: «Si tu es Christus, dic nobis». Et ait illis: «Si vobis dixero, non credetis;
22:68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi.
22:69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei».
22:70 Dixerunt autem omnes: «Tu ergo es Filius Dei?». Qui ait ad illos: «Vos dicitis quia ego sum».
22:71 At illi dixerunt: «Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius!».


23:1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
23:2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: «Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse».
23:3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: «Tu es rex Iudaeorum?». At ille respondens ait: «Tu dicis».
23:4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: «Nihil invenio causae in hoc homine».
23:5 At illi invalescebant dicentes: «Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc!».
23:6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset;
23:7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
23:8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
23:9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.
23:10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
23:11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.
23:12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.
23:13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
23:14 dixit ad illos: «Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,
23:15 sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.
23:16 Emendatum ergo illum dimittam».
23:17 ...
23:18 Exclamavit autem universa turba dicens: «Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!»,
23:19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
23:20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
23:21 at illi succlamabant dicentes: «Crucifige, crucifige illum!».
23:22 Ille autem tertio dixit ad illos: «Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam».
23:23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
23:24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
23:25 dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.
23:26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
23:27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.
23:28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: «Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,
23:29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: «Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”.
23:30 Tunc incipient dicere montibus: «Cadite super nos!”, et collibus: «Operite nos!”,
23:31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?».
23:32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
23:33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
23:34 Iesus autem dicebat: «Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt».
Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
23:35 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: «Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!».
23:36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
23:37 et dicentes: «Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!».
23:38 Erat autem et superscriptio super illum: «Hic est rex Iudaeorum».
23:39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: «Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!».
23:40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: «Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
23:41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit».
23:42 Et dicebat: «Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum».
23:43 Et dixit illi: «Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso».
23:44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,
23:45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
23:46 Et clamans voce magna Iesus ait: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum»; et haec dicens exspiravit.
23:47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: «Vere hic homo iustus erat!».
23:48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
23:49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
23:50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
23:51 Hic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,
23:52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
23:53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
23:54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
23:55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
23:56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Il testo segue, tranne qualche lieve intervento, quello stabilito da A. Merk
[Novum Testamentum Graece et Latine apparatu critico instructum edidit Augustinus Merk S. J., Romae, Sumptibus Pontificii Instituti Biblici, 19649]

 

pagina precedenteinizio paginapagina seguente